monumenta.ch > Augustinus > sectio 21

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 38, 21
Quoniam inquilinus ego sum apud te. Sed apud quem inquilinus? Apud diabolum cum essem, inquilinus eram, sed malum domnaedium habebam: nunc autem iam quidem apud te, sed adhuc inquilinus. Quid est, inquilinus? Unde migraturus sum, non ubi perpetuo mansurus. Ubi perpetuo sum mansurus, dicatur domus mea: unde migraturus sum, inquilinus sum : sed tamen apud Deum meum sum inquilinus, apud quem domo accepta mansurus sum. Sed quae domus est, quo migrandum est ex hoc inquilinatu? Recognoscite illam domum, de qua dicit Apostolus: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis . Si domus haec aeterna est in coelis, cum ad eam venerimus, inquilini non erimus. Quomodo enim eris inquilinus in aeterna domo? Hic autem ubi dicturus est Dominus domus, Migra, et quando dicturus est nescis, paratus esto. Desiderando autem domum aeternam paratus eris. Nec succenseas ei, quia cum vult dicit, Migra. Non enim cautionem tecum fecit, et placito quodam se obstrinxit, et conductor domus accessisti certa pensione ad certum tempus: quando vult Dominus eius, migraturus es. Ideo enim gratis manes. Quia inquilinus ego sum apud te, et peregrinus. Ergo ibi patria, ibi domus: inquilinus apud te, et peregrinus. Et hic subauditur apud te. Multi enim peregrini sunt cum diabolo: qui autem iam crediderunt et fideles sunt, peregrini quidem sunt, quia nondum ad illam patriam domumque venerunt, sed tamen apud Deum sunt. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: et ambimus, sive hic manentes, sive peregrinantes, placentes illi esse . Et peregrinus et inquilinus: sicut omnes patres mei. Si ergo sicut omnes patres mei, dicturus sum me non migraturum, cum illi migraverint? Alia conditione mansurus sum, quam illi manserunt?